Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Prov.31 NT Eccles.1 (English) >>NT Eccles.2

Eccles.1

verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Prov.31 NT Eccles.1 (English) >>NT Eccles.2

Powered by PhiloLogic